Pro Roscio Amerino

Ameria, ubi vixit Sex. Roscius

Pro Sexto Roscio Amerino oratio est a M. Tullio Cicerone anno 80 a.C.n. habita, in qua S. Roscius Minor defenditur. L. C. Chrysogonum, satellitem libertinumque Sullae, societatem cum T. Roscio Magno et T. Roscio Capitone coitum, patrem eius, S. Roscium Maiorem, Ameriae municipem nobilissimum, occidisse arguit Cicero. Advocati clariores causam Rosci dicere noluerunt; Cicero, iam adulescens, causam suscepit. Prima Ciceronis defensio fuit; Roscium de parricidio absolvit.

Ecce huius orationis paragraphus prima:

Credo ego vos, iudices, mirari quid sit, quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. Omnes enim hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.

Michael de Albrecht orationem laudat ob artem et calliditatem.[1]

  1. Von Albrecht 1997, p. 522

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search